Löydetty 91 Tulokset: Multos
Surge, et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam æreas ; et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universæ terræ. (Prophetia Michaeae 4, 13)
Cogitasti confusionem domui tuæ ; concidisti populos multos, et peccavit anima tua. (Prophetia Habacuc 2, 10)
Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus: in pace et in æquitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate. (Prophetia Malachiae 2, 6)
Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? (Evangelium secundum Matthaeum 3, 7)
Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit: (Evangelium secundum Matthaeum 8, 16)
Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos, (Evangelium secundum Matthaeum 15, 30)
multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 5)
Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 11)
Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. (Evangelium secundum Marcum 1, 34)
multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. (Evangelium secundum Marcum 3, 10)
et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant. (Evangelium secundum Marcum 6, 13)
multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et multos seducent. (Evangelium secundum Marcum 13, 6)