Löydetty 1119 Tulokset: Mar
Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 5)
In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 1)
Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 45)
Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 46)
Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 47)
Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 55)
navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 24)
Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 25)
Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 26)
Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 29)
Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 26)
qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 6)