Löydetty 1119 Tulokset: Mar
Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 16)
Christi autem generatio sic erat: cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 18)
Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)
Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 11)
et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim: (Evangelium secundum Matthaeum 4, 13)
Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium: (Evangelium secundum Matthaeum 4, 15)
Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)
Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 6)
et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 24)
Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 26)
Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? (Evangelium secundum Matthaeum 8, 27)
Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 32)