Löydetty 3573 Tulokset: Man
et non fuimus subjectibiles illi, et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in mandatis ejus, quæ dedit nobis. (Liber Baruch 1, 18)
ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiæ suæ. (Liber Baruch 2, 3)
Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro, in improperium et in desolationem in omnibus populis in quibus nos dispersit Dominus: (Liber Baruch 2, 4)
Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos: quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quæ mandavit nobis, (Liber Baruch 2, 9)
Et nunc, Domine Deus Israël, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu valida, et in signis, et in prodigiis, et in virtute tua magna, et in brachio excelso, et fecisti tibi nomen sicut est dies iste: (Liber Baruch 2, 11)
sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos, sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum, dicens: (Liber Baruch 2, 20)
Et non audierunt vocem tuam, ut operarentur regi Babylonis: et statuisti verba tua, quæ locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut transferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo: (Liber Baruch 2, 24)
sicut locutus es in manu pueri tui Moysi, in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël, (Liber Baruch 2, 28)
Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum, sed memento manus tuæ et nominis tui in tempore isto: (Liber Baruch 3, 5)
Audi, Israël, mandata vitæ: auribus percipe, ut scias prudentiam. (Liber Baruch 3, 9)
non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman. (Liber Baruch 3, 22)
Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, negotiatores Merrhæ et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ: viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus. (Liber Baruch 3, 23)