Löydetty 3573 Tulokset: Man
Aleph. Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die. (Lamentationes 3, 3)
Nun. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cælos. (Lamentationes 3, 41)
Thau. Reddes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum. (Lamentationes 3, 64)
Beth. Filii Sion inclyti, et amicti auro primo: quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli ! (Lamentationes 4, 2)
Vau. Et major effecta est iniquitas filiæ populi mei peccato Sodomorum, quæ subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus. (Lamentationes 4, 6)
Jod. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos ; facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei. (Lamentationes 4, 10)
Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane. (Lamentationes 5, 6)
Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum. (Lamentationes 5, 8)
Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt. (Lamentationes 5, 12)
Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. (Lamentationes 5, 19)
Et collegerunt pecuniam, secundum quod potuit uniuscujusque manus, (Liber Baruch 1, 6)
Et dixerunt: Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocautomata et thus: et facite manna, et offerte pro peccato, ad aram Domini Dei nostri: (Liber Baruch 1, 10)