Löydetty 3573 Tulokset: Man
Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. (Liber Iob 16, 12)
Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces. (Liber Iob 16, 18)
Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. (Liber Iob 17, 3)
Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. (Liber Iob 17, 9)
Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. (Liber Iob 19, 21)
Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum. (Liber Iob 20, 10)
Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus. (Liber Iob 20, 21)
Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. (Liber Iob 21, 8)
Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me. (Liber Iob 21, 16)
Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: (Liber Iob 22, 1)
Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum. (Liber Iob 22, 30)
Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum. (Liber Iob 23, 2)