Löydetty 3573 Tulokset: Man
Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ: (Liber Iob 8, 4)
Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. (Liber Iob 8, 12)
Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, (Liber Iob 8, 20)
Terra data est in manus impii ; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est? (Liber Iob 9, 24)
Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimæ manus meæ, (Liber Iob 9, 30)
Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus. (Liber Iob 9, 33)
Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves? (Liber Iob 10, 3)
Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, (Liber Iob 10, 5)
et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere? (Liber Iob 10, 7)
Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me? (Liber Iob 10, 8)
Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. (Liber Iob 11, 13)
Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia, (Liber Iob 11, 14)