Löydetty 2017 Tulokset: Lia
quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim. (Evangelium secundum Marcum 8, 19)
Quando et septem panes in quatuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem. (Evangelium secundum Marcum 8, 20)
Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. (Evangelium secundum Marcum 8, 28)
Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. (Evangelium secundum Marcum 9, 2)
Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Jesu. (Evangelium secundum Marcum 9, 3)
Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum? (Evangelium secundum Marcum 9, 10)
Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. (Evangelium secundum Marcum 9, 11)
Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo. (Evangelium secundum Marcum 9, 12)
Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. (Evangelium secundum Marcum 9, 22)
Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. (Evangelium secundum Marcum 10, 11)
Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum. (Evangelium secundum Marcum 10, 27)
Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. (Evangelium secundum Marcum 11, 12)