Löydetty 2017 Tulokset: Lia
Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum? (Evangelium secundum Marcum 5, 35)
Alii autem dicebant: Quia Elias est ; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. (Evangelium secundum Marcum 6, 15)
cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi: (Evangelium secundum Marcum 6, 22)
Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum. (Evangelium secundum Marcum 6, 44)
Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos. (Evangelium secundum Marcum 6, 48)
et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum: (Evangelium secundum Marcum 7, 4)
Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa. (Evangelium secundum Marcum 7, 8)
rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis. (Evangelium secundum Marcum 7, 13)
Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. (Evangelium secundum Marcum 7, 25)
Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus. (Evangelium secundum Marcum 7, 26)
Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit dæmonium a filia tua. (Evangelium secundum Marcum 7, 29)
Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos. (Evangelium secundum Marcum 8, 9)