Löydetty 319 Tulokset: Jacob Est Certamine
Et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens : Israël erit nomen tuum. (Liber I Regum 18, 31)
et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Jacob: et noluit disperdere eos, neque projicere penitus usque in præsens tempus. (Liber II Regum 13, 23)
Usque in præsentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum, neque custodiunt cæremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod præceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israël: (Liber II Regum 17, 34)
semen Israël servi ejus, filii Jacob electi ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 13)
Et constituit illud Jacob in præceptum, et Israël in pactum sempiternum, (Liber I Paralipomenon 16, 17)
Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel: multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Joram rex Juda descendit ut inviseret Joram filium Achab in Jezrahel ægrotantem. (Liber II Paralipomenon 22, 6)
Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens : Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis. (Liber Thobis 7, 15)
Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. (Liber Iudith 8, 23)
Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Jacob, quoniam in omni gente quæ audierit nomen tuum, magnificabitur super te Deus Israël. (Liber Iudith 13, 31)
Quis dabit ex Sion salutare Israël? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël. (Liber Psalmorum 13, 7)
Exaudiat te Dominus in die tribulationis ; protegat te nomen Dei Jacob. (Liber Psalmorum 19, 2)
Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum. (Liber Psalmorum 21, 24)