Mosaico decorativo

Löydetty 608 Tulokset: Illius

  • Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei: sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem. (Liber Sapientiae 6, 24)

  • Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est: et in ventre matris figuratus sum caro ; (Liber Sapientiae 7, 1)

  • et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. (Liber Sapientiae 7, 8)

  • Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius. (Liber Sapientiae 7, 9)

  • Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius. (Liber Sapientiae 7, 10)

  • Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius ; (Liber Sapientiae 7, 11)

  • Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. (Liber Sapientiae 7, 13)

  • In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina. (Liber Sapientiae 7, 16)

  • candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. (Liber Sapientiae 7, 26)

  • Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius. (Liber Sapientiae 8, 2)

  • Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei ; sed et omnium Dominus dilexit illam. (Liber Sapientiae 8, 3)

  • Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius. (Liber Sapientiae 8, 4)


"Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia". São Padre Pio de Pietrelcina