Found 608 Results for: Illius
Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei: sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem. (Liber Sapientiae 6, 24)
Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est: et in ventre matris figuratus sum caro ; (Liber Sapientiae 7, 1)
et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. (Liber Sapientiae 7, 8)
Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius. (Liber Sapientiae 7, 9)
Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius. (Liber Sapientiae 7, 10)
Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius ; (Liber Sapientiae 7, 11)
Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. (Liber Sapientiae 7, 13)
In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina. (Liber Sapientiae 7, 16)
candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. (Liber Sapientiae 7, 26)
Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius. (Liber Sapientiae 8, 2)
Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei ; sed et omnium Dominus dilexit illam. (Liber Sapientiae 8, 3)
Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius. (Liber Sapientiae 8, 4)