Löydetty 2581 Tulokset: Ibi
Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. (Liber Numeri 6, 25)
Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. (Liber Numeri 6, 26)
eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata: opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis. (Liber Numeri 8, 26)
Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël: et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. (Liber Numeri 9, 17)
Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra. (Liber Numeri 10, 2)
Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli. (Liber Numeri 10, 29)
Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi. (Liber Numeri 10, 32)
Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Israël, et ait: Quis dabit nobis ad vescendum carnes? (Liber Numeri 11, 4)
Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis. (Liber Numeri 11, 15)
Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri: et duces eos ad ostium tabernaculi fœderis, faciesque ibi stare tecum, (Liber Numeri 11, 16)
ut descendam et loquar tibi: et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. (Liber Numeri 11, 17)
Vocatusque est ille locus, Sepulchra concupiscentiæ: ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulchris concupiscentiæ, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi. (Liber Numeri 11, 34)