Löydetty 2581 Tulokset: Ibi
et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo. (Liber Leviticus 17, 9)
Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Israël: Sanguinem universæ carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est: et quicumque comederit illum, interibit. (Liber Leviticus 17, 14)
Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur. (Liber Leviticus 18, 14)
Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis. (Liber Leviticus 18, 20)
Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. (Liber Leviticus 18, 23)
Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. (Liber Leviticus 18, 29)
portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo. (Liber Leviticus 19, 8)
Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israël cuncta quæ fuerant sibi imperata. (Liber Leviticus 21, 24)
Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israël Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus. (Liber Leviticus 22, 3)
Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem. (Liber Leviticus 22, 13)
Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis: (Liber Leviticus 23, 29)
Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter, (Liber Leviticus 24, 2)