Mosaico decorativo

Löydetty 6596 Tulokset: Eum

  • Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat : cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum. (Liber I Regum 19, 19)

  • Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait : Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei : Vade, et revertere : quod enim meum erat, feci tibi. (Liber I Regum 19, 20)

  • Mittensque nuntios ad Achab regem Israël in civitatem, (Liber I Regum 20, 2)

  • ait : Hæc dicit Benadad : Argentum tuum, et aurum tuum meum est : et uxores tuæ, et filii tui optimi, mei sunt. (Liber I Regum 20, 3)

  • Responditque rex Israël : Juxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea. (Liber I Regum 20, 4)

  • Vocavit autem rex Israël omnes seniores terræ, et ait : Animadvertite, et videte quoniam insidietur nobis : misit enim ad me pro uxoribus meis, et filiis, et pro argento et auro : et non abnui. (Liber I Regum 20, 7)

  • Dixeruntque omnes majores natu, et universus populus, ad eum : Non audias, neque acquiescas illi. (Liber I Regum 20, 8)

  • Et respondens rex Israël, ait : Dicite ei : Ne glorietur, accinctus æque ut discinctus. (Liber I Regum 20, 11)

  • Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israël, ait ei : Hæc dicit Dominus : Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ? ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus. (Liber I Regum 20, 13)

  • Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum : et recensuit post eos populum, omnes filios Israël, septem millia. (Liber I Regum 20, 15)

  • et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat : fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israël. Fugit quoque Benadad rex Syriæ in equo cum equitibus suis. (Liber I Regum 20, 20)

  • Necnon egressus rex Israël percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna. (Liber I Regum 20, 21)


"Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe". São Padre Pio de Pietrelcina