Found 6596 Results for: Eum
Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat : cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum. (Liber I Regum 19, 19)
Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait : Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei : Vade, et revertere : quod enim meum erat, feci tibi. (Liber I Regum 19, 20)
Mittensque nuntios ad Achab regem Israël in civitatem, (Liber I Regum 20, 2)
ait : Hæc dicit Benadad : Argentum tuum, et aurum tuum meum est : et uxores tuæ, et filii tui optimi, mei sunt. (Liber I Regum 20, 3)
Responditque rex Israël : Juxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea. (Liber I Regum 20, 4)
Vocavit autem rex Israël omnes seniores terræ, et ait : Animadvertite, et videte quoniam insidietur nobis : misit enim ad me pro uxoribus meis, et filiis, et pro argento et auro : et non abnui. (Liber I Regum 20, 7)
Dixeruntque omnes majores natu, et universus populus, ad eum : Non audias, neque acquiescas illi. (Liber I Regum 20, 8)
Et respondens rex Israël, ait : Dicite ei : Ne glorietur, accinctus æque ut discinctus. (Liber I Regum 20, 11)
Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israël, ait ei : Hæc dicit Dominus : Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ? ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus. (Liber I Regum 20, 13)
Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum : et recensuit post eos populum, omnes filios Israël, septem millia. (Liber I Regum 20, 15)
et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat : fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israël. Fugit quoque Benadad rex Syriæ in equo cum equitibus suis. (Liber I Regum 20, 20)
Necnon egressus rex Israël percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna. (Liber I Regum 20, 21)