Löydetty 2391 Tulokset: Enim
Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. (Liber Sapientiae 17, 19)
Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animæquiores essent. (Liber Sapientiae 18, 6)
Sicut enim læsisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti. (Liber Sapientiae 18, 8)
Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt ; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes. (Liber Sapientiae 18, 9)
Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles: nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est. (Liber Sapientiae 18, 12)
De omnibus enim non credentes, propter veneficia ; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse. (Liber Sapientiae 18, 13)
Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, (Liber Sapientiae 18, 14)
Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant, ne inscii quare mala patiebantur perirent. (Liber Sapientiae 18, 19)
Properans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. (Liber Sapientiae 18, 21)
Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam. (Liber Sapientiae 18, 23)
In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum ; et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat. (Liber Sapientiae 18, 24)
His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit: erat enim sola tentatio iræ sufficiens. (Liber Sapientiae 18, 25)