Mosaico decorativo

Löydetty 8719 Tulokset: Dom

  • et hydrias, et fuscinulas, et phialas, et mortariola, et thuribula, de auro purissimo : et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum, et ostiorum domus templi, ex auro erant. (Liber I Regum 7, 50)

  • Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit quæ sanctificaverat David pater suus, argentum, et aurum, et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini. (Liber I Regum 7, 51)

  • Tunc congregati sunt omnes majores natu Israël cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israël, ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent arcam fœderis Domini de civitate David, id est, de Sion. (Liber I Regum 8, 1)

  • et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum fœderis, et omnia vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo : et ferebant ea sacerdotes et Levitæ. (Liber I Regum 8, 4)

  • Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim. (Liber I Regum 8, 6)

  • In arca autem non erat aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus fœdus cum filiis Israël, cum egrederentur de terra Ægypti. (Liber I Regum 8, 9)

  • Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, (Liber I Regum 8, 10)

  • et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam : impleverat enim gloria Domini domum Domini. (Liber I Regum 8, 11)

  • Tunc ait Salomon : Dominus dixit ut habitaret in nebula. (Liber I Regum 8, 12)

  • Ædificans ædificavi domum in habitaculum tuum : firmissimum solium tuum in sempiternum. (Liber I Regum 8, 13)

  • Et ait Salomon : Benedictus Dominus Deus Israël, qui locutus est ore suo ad David patrem meum, et in manibus ejus perfecit, dicens : (Liber I Regum 8, 15)

  • A die qua eduxi populum meum Israël de Ægypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israël, ut ædificaretur domus, et esset nomen meum ibi : sed elegi David ut esset super populum meum Israël. (Liber I Regum 8, 16)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina