Löydetty 8719 Tulokset: Dom
Et ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu. (Liber I Regum 6, 5)
Tabulatum quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non hærerent muris templi. (Liber I Regum 6, 6)
Domus autem cum ædificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis ædificata est : et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum ædificaretur. (Liber I Regum 6, 7)
Ostium lateris medii in parte erat domus dextræ : et per cochleam ascendebant in medium cœnaculum, et a medio in tertium. (Liber I Regum 6, 8)
Et ædificavit domum, et consummavit eam : texit quoque domum laquearibus cedrinis. (Liber I Regum 6, 9)
Et ædificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis. (Liber I Regum 6, 10)
Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens : (Liber I Regum 6, 11)
Domus hæc, quam ædificas, si ambulaveris in præceptis meis, et judicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum : (Liber I Regum 6, 12)
Igitur ædificavit Salomon domum, et consummavit eam. (Liber I Regum 6, 14)
Et ædificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis : a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus : et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. (Liber I Regum 6, 15)
Ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora : et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum. (Liber I Regum 6, 16)
Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas, et cælaturas eminentes : omnia cedrinis tabulis vestiebantur : nec omnino lapis apparere poterat in pariete. (Liber I Regum 6, 18)