Löydetty 893 Tulokset: Dio
Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ! Numquid habitabitis vos soli in medio terræ? (Liber Isaiae 5, 8)
Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. (Liber Isaiae 5, 10)
Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. (Liber Isaiae 5, 25)
Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis. (Liber Isaiae 6, 5)
Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ. (Liber Isaiae 6, 12)
Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel. (Liber Isaiae 7, 6)
et præ ubertate lactis comedet butyrum ; butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terræ. (Liber Isaiae 7, 22)
Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ. (Liber Isaiae 10, 23)
Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. (Liber Isaiae 12, 3)
Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël. (Liber Isaiae 12, 6)
Omnis qui inventus fuerit occidetur, et omnis qui supervenerit cadet in gladio ; (Liber Isaiae 13, 15)
tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. (Liber Isaiae 14, 19)