Löydetty 893 Tulokset: Dio
Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur, (Liber Ecclesiasticus 24, 1)
et in medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur, (Liber Ecclesiasticus 24, 3)
ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio: ego quasi fluvii dioryx, et sicut aquæductus exivi de paradiso. (Liber Ecclesiasticus 24, 41)
Nequitia mulieris immutat faciem ejus: et obcæcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus (Liber Ecclesiasticus 25, 24)
Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum: (Liber Ecclesiasticus 27, 2)
In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto. (Liber Ecclesiasticus 27, 13)
Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati. (Liber Ecclesiasticus 27, 14)
Homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. (Liber Ecclesiasticus 28, 11)
Qui docet filium suum laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriabitur. (Liber Ecclesiasticus 30, 2)
Qui docet filium suum in zelum mittit inimicum, et in medio amicorum gloriabitur in illo. (Liber Ecclesiasticus 30, 3)
Utere quasi homo frugi his quæ tibi apponuntur: ne, cum manducas multum, odio habearis. (Liber Ecclesiasticus 31, 19)
Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam, nec prior poscas bibere. (Liber Ecclesiasticus 31, 21)