Löydetty 541 Tulokset: Dies Dominica
et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus. (Liber Numeri 6, 12)
Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis, (Liber Numeri 6, 13)
Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris. (Liber Numeri 7, 11)
Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester. (Liber Numeri 10, 10)
Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum. (Liber Numeri 10, 33)
Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita, (Liber Numeri 13, 26)
Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. (Liber Numeri 28, 18)
Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum. (Liber Numeri 28, 24)
Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo. (Liber Numeri 28, 25)
Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. (Liber Numeri 28, 26)
Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. (Liber Numeri 29, 1)
Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea. (Liber Numeri 29, 7)