Löydetty 541 Tulokset: Dies Dominica

  • Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 17)

  • Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 20)

  • Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. (Liber Genesis 5, 23)

  • Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 27)

  • Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. (Liber Genesis 5, 31)

  • Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. (Liber Genesis 6, 3)

  • Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ. (Liber Genesis 7, 4)

  • Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7, 10)

  • Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes: et cœperunt minui post centum quinquaginta dies. (Liber Genesis 8, 3)

  • Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum, (Liber Genesis 8, 6)

  • Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum. (Liber Genesis 8, 12)

  • Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent. (Liber Genesis 8, 22)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina