Löydetty 5132 Tulokset: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 11)
Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 12)
Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? (Evangelium secundum Matthaeum 3, 14)
Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 15)
Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 16)
Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam: (Evangelium secundum Matthaeum 4, 12)
Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)
Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 22)
Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, (Evangelium secundum Matthaeum 5, 1)
Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 17)
Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 19)
Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 21)