Löydetty 5132 Tulokset: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 19)
Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)
Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 21)
Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: (Evangelium secundum Matthaeum 1, 22)
Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 24)
Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 3)
Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 10)
Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto, (Evangelium secundum Matthaeum 2, 19)
Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 22)
In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, (Evangelium secundum Matthaeum 3, 1)
Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 4)
Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? (Evangelium secundum Matthaeum 3, 7)