Mosaico decorativo

Löydetty 5132 Tulokset: Deuteronomy I Moses Autem Legem

  • Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quædam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates. (Liber II Maccabaeorum 4, 32)

  • Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo jam auro exportato. (Liber II Maccabaeorum 4, 39)

  • Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti cœpit, duce quodam tyranno, ætate pariter et dementia provecto. (Liber II Maccabaeorum 4, 40)

  • Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt: ipsum etiam sacrilegum secus ærarium interfecerunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 42)

  • et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit: miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit. (Liber II Maccabaeorum 4, 47)

  • Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium. (Liber II Maccabaeorum 4, 50)

  • Contigit autem per universam Jerosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aëra equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastis, quasi cohortes armatos: (Liber II Maccabaeorum 5, 2)

  • Jussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, et per domos ascendentes trucidare. (Liber II Maccabaeorum 5, 12)

  • Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati. (Liber II Maccabaeorum 5, 14)

  • Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum: postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur. (Liber II Maccabaeorum 5, 20)

  • Reliquit autem et præpositos ad affligendam gentem: Jerosolymis quidem Philippum genere Phrygem, moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est: (Liber II Maccabaeorum 5, 22)

  • in Garizim autem Andronicum et Menelaum, qui gravius quam ceteri imminebant civibus. (Liber II Maccabaeorum 5, 23)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina