Found 5132 Results for: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quædam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates. (Liber II Maccabaeorum 4, 32)
Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo jam auro exportato. (Liber II Maccabaeorum 4, 39)
Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti cœpit, duce quodam tyranno, ætate pariter et dementia provecto. (Liber II Maccabaeorum 4, 40)
Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt: ipsum etiam sacrilegum secus ærarium interfecerunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 42)
et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit: miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit. (Liber II Maccabaeorum 4, 47)
Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium. (Liber II Maccabaeorum 4, 50)
Contigit autem per universam Jerosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aëra equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastis, quasi cohortes armatos: (Liber II Maccabaeorum 5, 2)
Jussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, et per domos ascendentes trucidare. (Liber II Maccabaeorum 5, 12)
Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati. (Liber II Maccabaeorum 5, 14)
Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum: postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur. (Liber II Maccabaeorum 5, 20)
Reliquit autem et præpositos ad affligendam gentem: Jerosolymis quidem Philippum genere Phrygem, moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est: (Liber II Maccabaeorum 5, 22)
in Garizim autem Andronicum et Menelaum, qui gravius quam ceteri imminebant civibus. (Liber II Maccabaeorum 5, 23)