Mosaico decorativo

Löydetty 860 Tulokset: Bello Contra Sanctos

  • Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos: recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum. (Liber I Paralipomenon 14, 14)

  • Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israël, et perrexit contra Syrum. (Liber I Paralipomenon 19, 10)

  • Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui: et perrexerunt contra filios Ammon. (Liber I Paralipomenon 19, 11)

  • Perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad prælium: et fugavit eos. (Liber I Paralipomenon 19, 14)

  • Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israël, et transivit Jordanem, irruitque in eos et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus. (Liber I Paralipomenon 19, 17)

  • Consurrexit autem Satan contra Israël, et concitavit David ut numeraret Israël. (Liber I Paralipomenon 21, 1)

  • Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram. (Liber I Paralipomenon 21, 16)

  • Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores: omnes sors æqualiter dividebat. (Liber I Paralipomenon 24, 31)

  • Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam. (Liber I Paralipomenon 26, 16)

  • Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis. (Liber I Paralipomenon 26, 30)

  • Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem. (Liber II Paralipomenon 4, 10)

  • Siquidem fecerat Salomon basim æneam, et posuerat eam in medio basilicæ, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis: stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël, et palmis in cælum levatis, (Liber II Paralipomenon 6, 13)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina