Encontrados 860 resultados para: Bello Contra Sanctos
Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos: recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum. (Liber I Paralipomenon 14, 14)
Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israël, et perrexit contra Syrum. (Liber I Paralipomenon 19, 10)
Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui: et perrexerunt contra filios Ammon. (Liber I Paralipomenon 19, 11)
Perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad prælium: et fugavit eos. (Liber I Paralipomenon 19, 14)
Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israël, et transivit Jordanem, irruitque in eos et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus. (Liber I Paralipomenon 19, 17)
Consurrexit autem Satan contra Israël, et concitavit David ut numeraret Israël. (Liber I Paralipomenon 21, 1)
Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram. (Liber I Paralipomenon 21, 16)
Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores: omnes sors æqualiter dividebat. (Liber I Paralipomenon 24, 31)
Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam. (Liber I Paralipomenon 26, 16)
Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis. (Liber I Paralipomenon 26, 30)
Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem. (Liber II Paralipomenon 4, 10)
Siquidem fecerat Salomon basim æneam, et posuerat eam in medio basilicæ, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis: stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël, et palmis in cælum levatis, (Liber II Paralipomenon 6, 13)