Löydetty 5022 Tulokset: Arca Autem Noe
Quidam quidem et propter invidiam et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant: (Epistula ad Philippenses 1, 15)
Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. (Epistula ad Philippenses 1, 17)
Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius: (Epistula ad Philippenses 1, 23)
permanere autem in carne, necessarium propter vos. (Epistula ad Philippenses 1, 24)
et in nullo terreamini ab adversariis: quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo: (Epistula ad Philippenses 1, 28)
Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. (Epistula ad Philippenses 2, 8)
Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus: (Epistula ad Philippenses 2, 14)
Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi. (Epistula ad Philippenses 2, 18)
Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt. (Epistula ad Philippenses 2, 19)
Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. (Epistula ad Philippenses 2, 22)
Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito. (Epistula ad Philippenses 2, 24)
Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos: (Epistula ad Philippenses 2, 25)