Mosaico decorativo

Löydetty 5022 Tulokset: Arca Autem Noe

  • Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. (Epistula ad Galatas 6, 6)

  • Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. (Epistula ad Galatas 6, 8)

  • Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. (Epistula ad Galatas 6, 9)

  • Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. (Epistula ad Galatas 6, 10)

  • Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. (Epistula ad Galatas 6, 14)

  • Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, (Epistula ad Ephesios 2, 4)

  • Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. (Epistula ad Ephesios 2, 13)

  • Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis: (Epistula ad Ephesios 3, 20)

  • Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. (Epistula ad Ephesios 4, 7)

  • Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ? (Epistula ad Ephesios 4, 9)

  • Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, (Epistula ad Ephesios 4, 11)

  • Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: (Epistula ad Ephesios 4, 15)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina