Löydetty 289 Tulokset: Apud
deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim: (Epistula ad Galatas 1, 18)
Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos: (Epistula ad Galatas 2, 5)
Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit. (Epistula ad Galatas 3, 11)
Bonum autem æmulamini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos. (Epistula ad Galatas 4, 18)
vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis. (Epistula ad Galatas 4, 20)
Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum. (Epistula ad Ephesios 6, 9)
Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. (Epistula ad Philippenses 4, 6)
Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum. (Epistula ad Colossenses 3, 25)
Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur: et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis. (Epistula ad Colossenses 4, 16)
Nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 4)
Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant: (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 6)
Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis? (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 5)