Löydetty 289 Tulokset: Apud

  • Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego. (Epistula I ad Corinthios 16, 10)

  • Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor. (Epistula I ad Corinthios 16, 19)

  • Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non? (Epistula II ad Corinthios 1, 17)

  • Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non. (Epistula II ad Corinthios 1, 18)

  • Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. (Epistula II ad Corinthios 2, 1)

  • Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis: repletus sum consolatione ; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. (Epistula II ad Corinthios 7, 4)

  • et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus: sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est, (Epistula II ad Corinthios 7, 14)

  • Scio enim promptum animum vestrum: pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno præterito, et vestra æmulatio provocavit plurimos. (Epistula II ad Corinthios 9, 2)

  • Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos. (Epistula II ad Corinthios 10, 7)

  • Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. (Epistula II ad Corinthios 11, 9)

  • Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram. (Epistula II ad Corinthios 12, 19)

  • ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt. (Epistula II ad Corinthios 12, 21)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina