Löydetty 304 Tulokset: Animam

  • sed creaturam ævi confirmabunt: et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi. (Liber Ecclesiasticus 38, 39)

  • Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus: alit enim animam suam cibis alienis: (Liber Ecclesiasticus 40, 30)

  • Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt, et super omnem animam in origine Adam. (Liber Ecclesiasticus 49, 19)

  • de manibus quærentium animam meam, et de portis tribulationum quæ circumdederunt me ; (Liber Ecclesiasticus 51, 5)

  • animam meam direxi ad illam, et in agnitione inveni eam. (Liber Ecclesiasticus 51, 27)

  • Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino ; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum. (Liber Isaiae 5, 14)

  • stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. (Liber Isaiae 32, 6)

  • Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret ; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea. (Liber Isaiae 38, 17)

  • Pars ejus cinis est ; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam: neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea. (Liber Isaiae 44, 20)

  • Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos ; non liberabunt animam suam de manu flammæ ; non sunt prunæ quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum. (Liber Isaiae 47, 14)

  • Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te. (Liber Isaiae 49, 7)

  • Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. (Liber Isaiae 53, 10)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina