Löydetty 22502 Tulokset: És
quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum: (Epistula ad Titum 3, 6)
ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ. (Epistula ad Titum 3, 7)
Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus. (Epistula ad Titum 3, 8)
Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanæ. (Epistula ad Titum 3, 9)
sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. (Epistula ad Titum 3, 11)
Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare. (Epistula ad Titum 3, 12)
Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit. (Epistula ad Titum 3, 13)
Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi. (Epistula ad Titum 3, 14)
Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen. (Epistula ad Titum 3, 15)
Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro, (Epistulam ad Philemonem 1, 1)
et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est. (Epistulam ad Philemonem 1, 2)
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Epistulam ad Philemonem 1, 3)