Mosaico decorativo

Löydetty 22502 Tulokset: És

  • Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi, (Epistula ad Titum 1, 5)

  • si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos. (Epistula ad Titum 1, 6)

  • Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: (Epistula ad Titum 1, 7)

  • amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere. (Epistula ad Titum 1, 9)

  • Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt: (Epistula ad Titum 1, 10)

  • quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia. (Epistula ad Titum 1, 11)

  • Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri. (Epistula ad Titum 1, 12)

  • Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, (Epistula ad Titum 1, 13)

  • non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate. (Epistula ad Titum 1, 14)

  • Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia. (Epistula ad Titum 1, 15)

  • Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi. (Epistula ad Titum 1, 16)

  • senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia: (Epistula ad Titum 2, 2)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina