Löydetty 182 Tulokset: vitae communionem
Cibabit illum pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum, et firmabitur in illa et non flectetur (Liber Ecclesiasticus 15, 3)
Non credas vitae illorum et ne respexeris in labores eorum. (Liber Ecclesiasticus 16, 2)
Addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos. (Liber Ecclesiasticus 17, 9)
Ne fueris ganeo et potator, cum nihil tibi est in sacculo: eris enim invidus vitae tuae. (Liber Ecclesiasticus 18, 33)
Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitae permanet. (Liber Ecclesiasticus 21, 16)
Luctus mortui septem dies, fatui autem et impii omnes dies vitae illorum. (Liber Ecclesiasticus 22, 13)
Domine, pater et dominator vitae meae, ne derelinquas me in consilio eorum nec sinas me cadere in illis. (Liber Ecclesiasticus 23, 1)
Domine, pater et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu illorum. (Liber Ecclesiasticus 23, 4)
In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis. (Liber Ecclesiasticus 24, 25)
Mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit. (Liber Ecclesiasticus 26, 2)
Initium vitae hominis aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem. (Liber Ecclesiasticus 29, 28)
ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam. (Liber Ecclesiasticus 33, 24)