Löydetty 48 Tulokset: vidisti
Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: “Tu Deus, qui vidisti me”. Dixit enim: “Profecto hic vidi posteriora videntis me”. (Liber Genesis 16, 13)
Rursusque ait: “Quid vidisti, ut hoc faceres?”. (Liber Genesis 20, 10)
Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus et dixit: “Quid sibi vult hoc somnium, quod vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te proni in terram?”. (Liber Genesis 37, 10)
Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei et velocius a Deo impleatur. (Liber Genesis 41, 32)
Et in solitudine — ipse vidisti — portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. (Liber Deuteronomii 1, 31)
Dixitque Dominus ad eum: “Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam”. (Liber Deuteronomii 34, 4)
Et posuit animam suam in manu sua et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus victoriam magnam universo Israeli; vidisti et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David, qui est absque culpa?”. (Liber I Samuelis 19, 5)
Dixitque ei rex: “Noli timere. Quid vidisti?”. Et ait mulier ad Saul: “Hominem divinum vidi ascendentem de terra”. (Liber I Samuelis 28, 13)
Et ait Ioab viro, qui nuntiaverat ei: “Si vidisti, quare non confodisti eum in terra? Ego vero dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum”. (Liber II Samuelis 18, 11)
Et ait Ioab Aethiopi: “Vade et nuntia regi, quae vidisti”. Adoravit Aethiops Ioab et cucurrit. (Liber II Samuelis 18, 21)
Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel ait: “Haec dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam. Ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus”. (Liber I Regum 20, 13)
Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius, sed in diebus filii sui inferam malum domui eius”. (Liber I Regum 21, 29)