Löydetty 215 Tulokset: vestris

  • In monte enim sancto meo, in monte excelso Israel, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israel: omnes, inquam, in terra, in qua placebunt mihi; et ibi quaeram donaria vestra et primitias oblationum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris. (Prophetia Ezechielis 20, 40)

  • Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israel, in terram, pro qua levavi manum meam, ut darem eam patribus vestris. (Prophetia Ezechielis 20, 42)

  • Et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis, et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris, quas fecistis. (Prophetia Ezechielis 20, 43)

  • Idcirco haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod in memoriam revocastis iniquitatem vestram, et revelatae sunt praevaricationes vestrae, et apparuerunt peccata vestra in omnibus operibus vestris; pro eo, inquam, quod in memoriam revocati estis, manu capiemini. (Prophetia Ezechielis 21, 29)

  • coronas habebitis in capitibus vestris et calceamenta in pedibus, non plangetis neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. (Prophetia Ezechielis 24, 23)

  • Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus; nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel? (Prophetia Ezechielis 33, 11)

  • Stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit, et terram hereditate possidebitis? (Prophetia Ezechielis 33, 26)

  • Nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci? Insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et, cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis; (Prophetia Ezechielis 34, 18)

  • et oves meae his, quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur et, quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant. (Prophetia Ezechielis 34, 19)

  • pro eo quod lateribus et umeris impingebatis et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras, (Prophetia Ezechielis 34, 21)

  • et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. (Prophetia Ezechielis 36, 25)

  • Et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. (Prophetia Ezechielis 36, 28)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina