Löydetty 83 Tulokset: universi

  • Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal; haec est habitatio eorum et genealogia. (Liber I Paralipomenon 4, 33)

  • Et datum est eis auxilium, traditique sunt in manus eorum Agareni et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum proeliarentur, et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. (Liber I Paralipomenon 5, 20)

  • Porro David indutus pallio byssino et universi Levitae, qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps pro portanda arca — David autem indutus erat etiam ephod lineo — (Liber I Paralipomenon 15, 27)

  • Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis, in ministeria domus Dei sub manu regis: Asaph et Idithun et Heman. (Liber I Paralipomenon 25, 6)

  • Sed et universi principes et fortes et cuncti filii regis David dederunt manum subicientes se Salomoni regi. (Liber I Paralipomenon 29, 24)

  • Et super domo ista, quae erat excelsa, universi transeuntes stupebunt et dicent: “Quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic?”. (Liber II Paralipomenon 7, 21)

  • Et alia decem milia virorum ceperunt filii Iudae et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae praecipitaveruntque eos de summo in praeceps, qui universi crepuerunt. (Liber II Paralipomenon 25, 12)

  • et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum super altare pro piaculo universi Israelis; pro omni quippe Israel praeceperat rex, ut holocaustum fieret et pro peccato. (Liber II Paralipomenon 29, 24)

  • Inito quoque consilio regis et principum et universi coetus in Ierusalem, decreverunt, ut facerent Pascha mense secundo. (Liber II Paralipomenon 30, 2)

  • Sed et universi principes sacerdotum et populus multiplicaverunt praevaricationes suas iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 36, 14)

  • Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: universi centum triginta novem. (Liber Esdrae 2, 42)

  • Levitae universi se purificaverunt; purificati autem cuncti immolaverunt Pascha universis filiis transmigrationis et fratribus suis sacerdotibus et sibi. (Liber Esdrae 6, 20)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina