Löydetty 1305 Tulokset: tuo
In hoc enim Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur. (Epistula ad Romanos 14, 9)
Si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est! (Epistula ad Romanos 14, 15)
gentes autem propter misericordiam glorificare Deum, sicut scriptum est: “Propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo”. (Epistula ad Romanos 15, 9)
Si autem Christus praedicatur quod suscitatus est a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? (Epistula I ad Corinthios 15, 12)
Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est! (Epistula I ad Corinthios 15, 13)
Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: (Epistula I ad Corinthios 15, 21)
Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione; (Epistula I ad Corinthios 15, 42)
sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis sed in Deo, qui suscitat mortuos: (Epistula II ad Corinthios 1, 9)
Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim — sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit — raptum eiusmodi usque ad tertium caelum. (Epistula II ad Corinthios 12, 2)
Deinde post annos quattuor decim, iterum ascendi Hieroso lymam cum Barnaba, assumpto et Tito; (Epistula ad Galatas 2, 1)
Si enim, quae destruxi, haec iterum aedifico, praevaricatorem me constituo. (Epistula ad Galatas 2, 18)
Abrahae autem dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: “Et seminibus”, quasi in multis, sed quasi in uno: “Et semini tuo”, qui est Christus. (Epistula ad Galatas 3, 16)