Löydetty 21 Tulokset: timentes
Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. (Liber Ecclesiasticus 15, 20)
Oculi Domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris et umbraculum meridiani, (Liber Ecclesiasticus 34, 19)
Sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis, sed non filia Iudae sustinuit iniquitatem vestram. (Prophetia Danielis 13, 57)
Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominus et audivit; et scriptus est liber memorabilium coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius. (Prophetia Malachiae 3, 16)
Dixit autem illis: “Ubi est fides vestra?”. Qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem: “Quis putas hic est, quia et ventis imperat et aquae, et oboediunt ei?”. (Evangelium secundum Lucam 8, 25)
qua sublata, adiutoriis utebantur accingentes navem; et timentes, ne in Syrtim inciderent, submisso vase, sic ferebantur. (Actus Apostolorum 27, 17)
timentes autem, ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes ancoras quattuor optabant diem fieri. (Actus Apostolorum 27, 29)
Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum. (Epistula ad Colossenses 3, 22)
sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum vocans: cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem. (Epistula I Petri 3, 6)