Löydetty 36 Tulokset: timeas
In ipso autem momento mortis eius dixerunt ei, quae stabant circa eam: “Ne timeas, quia filium peperisti”. Quae non respondit eis neque animadvertit. (Liber I Samuelis 4, 20)
Mane mecum, ne timeas; qui enim quaerit animam meam, quaerit et animam tuam, mecumque servaberis”. (Liber I Samuelis 22, 23)
“Ne timeas, neque enim inveniet te manus Saul patris mei; et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus; sed et Saul pater meus scit hoc”. (Liber I Samuelis 23, 17)
Et ait ei David: “Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum; et restituam tibi omnes agros Saul patris tui, et tu comedes panem in mensa mea semper”. (Liber II Samuelis 9, 7)
Locutus est autem angelus Domini ad Eliam dicens: “Descende cum eo, ne timeas”. Surrexit igitur et descendit cum eo ad regem (Liber II Regum 1, 15)
tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et iudicia, quae praecepit Dominus Moysi super Israel. Confortare et viriliter age; ne timeas neque paveas. (Liber I Paralipomenon 22, 13)
Dixit quoque David Salomoni filio suo: “Viriliter age et confortare et fac, ne timeas et ne paveas; Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini. (Liber I Paralipomenon 28, 20)
Ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam”. (Liber II Maccabaeorum 7, 29)
si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio, excepto convicio et improperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa; in his omnis effugiet amicus. (Liber Ecclesiasticus 22, 27)
et dixit ad eos Isaias: “Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum, quae audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. (Liber Isaiae 37, 6)
Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortabo te et auxiliabor tibi et sustentabo te dextera iustitiae meae. (Liber Isaiae 41, 10)
Quia ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam dicensque tibi: “Ne timeas; ego auxiliabor tibi. (Liber Isaiae 41, 13)