Löydetty 221 Tulokset: tempus purificationis

  • Factum est autem tempus, cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadriel Molathitae uxor. (Liber I Samuelis 18, 19)

  • Fugerant enim Berothitae in Getthaim, factique sunt ibi advenae usque in tempus hoc. (Liber II Samuelis 4, 3)

  • Factum est autem post tempus biennii, ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, quae est iuxta Ephraim; et vocavit Absalom omnes filios regis. (Liber II Samuelis 13, 23)

  • Abiit ergo Amasa, ut convocaret Iudam; et moratus est ultra tempus, quod ei constituerat. (Liber II Samuelis 20, 5)

  • Et elegit sibi David pestilentiam; et erant dies messis tritici. Immisitque Dominus pestilentiam in Israel de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum. (Liber II Samuelis 24, 15)

  • Postquam autem transiit meridies, et, illis prophetantibus, venerat tempus, quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, neque aliquis respondebat nec attendebat orantes, (Liber I Regum 18, 29)

  • Cumque iam tempus esset, ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: “Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia haec. (Liber I Regum 18, 36)

  • At ille: “Nonne, ait, cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? Estne tempus accipere argentum et accipere vestes et oliveta et vineta et oves et boves et servos et ancillas? (Liber II Regum 5, 26)

  • Et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, Isaac et Iacob, et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempus. (Liber II Regum 13, 23)

  • Ipse dissipavit excelsa et contrivit lapides et succidit palum confregitque serpentem aeneum, quem fecerat Moyses; siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei; vocabatur Nohestan. (Liber II Regum 18, 4)

  • et usque ad hoc tempus est in porta regis ad orientem. Hi erant ianitores castris filiorum Levi. (Liber I Paralipomenon 9, 18)

  • Fratres autem eorum in viculis suis morabantur et veniebant per septem dies de tempore usque ad tempus, ut essent cum illis. (Liber I Paralipomenon 9, 25)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina