Löydetty 5 Tulokset: sordes

  • Nec inferes abominationem in domum tuam, ne fias anathema sicut et illa est; quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est. (Liber Deuteronomii 7, 26)

  • Et abstulit prostibula de terra purgavitque universas sordes idolorum, quae fecerant patres eius. (Liber I Regum 15, 12)

  • Tu, Domine, servabis nos et custodies nos a generatione hac in aeternum. In circuitu impii ambulant, cum exaltantur sordes inter filios hominum. (Liber Psalmorum 12, 8)

  • TETH. Sordes eius in fimbriis eius, nec recordata est finis sui; deposita est vehementer, non habens consolatorem. “Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus!”. (Lamentationes 1, 9)

  • Tu comedes et non saturaberis, et sordes tuae in medio tui. Tu removebis et non salvabis; et, quos salvaveris, in gladium dabo. (Prophetia Michaeae 6, 14)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina