Löydetty 335 Tulokset: solium ignem mari vitrum iustitiae

  • Cumque regnasset et sedisset super solium eius, percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo quidquid masculini sexus et propinquos et amicos eius. (Liber I Regum 16, 11)

  • Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum et in frusta caedentes ponant super ligna; ignem autem non supponant. Et ego faciam bovem alterum et imponam super ligna; ignemque non supponam. (Liber I Regum 18, 23)

  • Invocate nomen dei vestri, et ego invocabo nomen Domini; et Deus, qui exaudierit per ignem, ipse est Deus!”. Respondens omnis populus ait: “Optima propositio”. (Liber I Regum 18, 24)

  • In septima autem vice dixit: “Ecce nubecula parva quasi manus hominis ascendit de mari”. Et ait: “Ascende et dic Achab: Iunge et descende, ne occupet te pluvia!”. (Liber I Regum 18, 44)

  • Et post commotionem, ignis; non in igne Dominus. Et post ignem, sibilus aurae tenuis. (Liber I Regum 19, 12)

  • Ille vero addens ait: “Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. (Liber I Regum 22, 19)

  • eligite meliorem et iustiorem de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri”. (Liber II Regum 10, 3)

  • Et dormivit Ioas cum patribus suis; Ieroboam autem sedit super solium eius. Porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israel. (Liber II Regum 13, 13)

  • sed ambulavit in via regum Israel. Insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum abominationes gentium, quas dissipavit Dominus coram filiis Israel; (Liber II Regum 16, 3)

  • et consecrabant filios suos et filias suas per ignem; et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se, ut facerent malum coram Domino et irritarent eum. (Liber II Regum 17, 17)

  • et miserunt deos eorum in ignem; non enim erant dii, sed opera manuum hominum ex ligno et lapide, et perdiderunt eos. (Liber II Regum 19, 18)

  • et traduxit filium suum per ignem et hariolatus est et observavit auguria et constituit pythones et haruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino et irritaret eum. (Liber II Regum 21, 6)


“Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu. A ascensão ao Calvário, se não for alegre, deve ao menos ser resignada!” São Padre Pio de Pietrelcina