Löydetty 13 Tulokset: sinum
Dixitque Sarai ad Abram: “Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te”. (Liber Genesis 16, 5)
Dixitque Dominus rursum: “Mitte manum tuam in sinum tuum!”. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. (Liber Exodus 4, 6)
“Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum!”. Retraxit et protulit iterum, et erat similis carni reliquae. (Liber Exodus 4, 7)
Aggravatum est ergo proelium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus. (Liber I Regum 22, 35)
Insuper excussi sinum meum et dixi: “Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum istud, de domo sua et de laboribus suis; sic excutiatur et vacuus fiat!”. Et dixit universa multitudo: “Amen!”. Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus, sicut erat dictum. (Liber Nehemiae 5, 13)
de quo non implevit manum suam, qui metit, et sinum suum, qui manipulos colligit. (Liber Psalmorum 129, 7)
Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. (Liber Proverbiorum 16, 33)
Ecce scriptum est coram me; non tacebo, sed retribuam, et retribuam in sinum eorum (Liber Isaiae 65, 6)
qui facis misericordiam in milibus et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos; Deus magne, potens, Dominus exercituum nomen eius: (Liber Ieremiae 32, 18)
date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis”. (Evangelium secundum Lucam 6, 38)
Factum est autem ut moreretur pauper et portaretur ab angelis in sinum Abrahae; mortuus est autem et dives et sepultus est. (Evangelium secundum Lucam 16, 22)
Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit. (Evangelium secundum Ioannem 1, 18)