Löydetty 153 Tulokset: semper
Sonitus terroris semper in auribus illius, quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum. (Liber Iob 15, 21)
Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. (Liber Iob 29, 20)
Proponebam Dominum in conspectu meo semper; quoniam a dextris est mihi, non commovebor. (Liber Psalmorum 16, 8)
AIN. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. (Liber Psalmorum 25, 15)
ALEPH. Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. (Liber Psalmorum 34, 2)
Exsultent et laetentur, qui volunt iustitiam meam, et dicant semper: “Magnificetur Dominus, qui vult pacem servi sui”. (Liber Psalmorum 35, 27)
Quoniam ego in lapsum paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. (Liber Psalmorum 38, 18)
Tu autem, Domine, ne prohibeas miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper suscipiant me, (Liber Psalmorum 40, 12)
Exsultent et laetentur in te omnes quaerentes te; et dicant semper: “Magnificetur Dominus”, qui diligunt salutare tuum. (Liber Psalmorum 40, 17)
Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper. (Liber Psalmorum 50, 8)
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. (Liber Psalmorum 51, 5)
Obscurentur oculi eorum, ne videant, et lumbos eorum semper infirma. (Liber Psalmorum 69, 24)