Löydetty 558 Tulokset: secundum censum

  • Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impertientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae, uti ne impediantur orationes vestrae. (Epistula I Petri 3, 7)

  • Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu. (Epistula I Petri 4, 6)

  • Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefacto. (Epistula I Petri 4, 19)

  • Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie, (Epistula I Petri 5, 2)

  • certus quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi; (Epistula II Petri 1, 14)

  • Novos vero caelos et terram novam secundum promissum ipsius exspectamus, in quibus iustitia habitat. (Epistula II Petri 3, 13)

  • et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitramini, sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, (Epistula II Petri 3, 15)

  • Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos. (Epistula I Ioannis 5, 14)

  • Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc mandatum est, quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis. (Epistula II Ioannis 1, 6)

  • Hi sunt murmuratores, querelosi, secundum concupiscentias suas ambulantes, et os illorum loquitur superba, mirantes personas quaestus causa. (Epistula Iudae 1, 16)

  • quoniam dicebant vobis: “In novissimo tempore venient illusores, secundum suas concupiscentias ambulantes impietatum”. (Epistula Iudae 1, 18)

  • Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra. (Apocalypsis Ioannis 2, 23)


“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina