Löydetty 25 Tulokset: scandalum

  • Dixerunt autem servi pharaonis ad eum: “Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Aegyptus?”. 8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad pharaonem, qui dixit eis: “Ite, sacrificate Domino Deo vestro. Quinam sunt qui ituri sunt?”. 9 Ait Moyses: “Cum parvulis nostris et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis; est enim sollemnitas Domini nobis”. 10 Et respondit eis: “Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros. Cui dubium est quod pessime cogitetis? 11 Non fiet ita, sed ite tantum viri et sacrificate Domino; hoc enim et ipsi petistis”. Statimque eiecti sunt de conspectu pharaonis. (Liber Exodus 10, 7)

  • Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum”. (Liber Exodus 23, 33)

  • dixitque Saul: “Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum”. Dixit ergo Saul ad David altera vice: “Gener meus eris hodie”. (Liber I Samuelis 18, 21)

  • Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum. (Liber Psalmorum 69, 23)

  • Et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. (Liber Psalmorum 106, 36)

  • Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. (Liber Psalmorum 119, 165)

  • Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes eis in viis. (Liber I Maccabaeorum 5, 4)

  • ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae. (Liber Proverbiorum 22, 25)

  • Noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates; ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in aequitate tua. (Liber Ecclesiasticus 7, 6)

  • In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum et super sermones tuos admirabitur; novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum. (Liber Ecclesiasticus 27, 26)

  • In via ruinae non eas et non offendes bis in lapides; ne credas te viae inexploratae, ne ponas animae tuae scandalum. (Liber Ecclesiasticus 32, 25)

  • Argentum suum foras proicient, et aurum eorum in immunditiam erit; argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini; animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est, (Prophetia Ezechielis 7, 19)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina